Potatrix avis
homo_ignobilis

- Dic age, passer, ubi terrarum, stulte, volaris?
- Ad Tiberis ripam pocula multa bibi:
At subito Bacchus tenebris mihi texit ocellos
Per Stygiasque undas triste paravit iter.
Ex Orci manibus medici Phoebusque magister
Eripuisse animam vix potuere meam.


De Iosepho Stalin Latinitatis insperato fautore
homo_ignobilis

Tabernas librarias frequentare soleo, quae ad libros veteres colligendos atque vendendos conditae Petropoli innumerabiles habentur. Et ecce unam earum, quae septimam ad lineam insulae Basilianae posita est, ad libros inspectandos ingressus haud longam post inquisitionem libellum mirificum animadverti, qui nihil aliud ac manuale latinum ad usum scholasticum tempore sovietico confectum fuit! Ubinam in Unione Sovietica discipuli scholastici Latinitatem didicerint, mirabar. At nec pecuniam ad hoc manuale emendum, nec tempus ad id diligentius inspiciendum habui, desertaque taberna cito huius rei oblitus sum.

Hodie autem commentus sum hunc libellum atque scrutandum mihi decrevi, quid sit, quod olim viderim. Nunc certum mihi est, Latinitatis cultum ultima saltem aetate Staliniana sovieticis in scholis, quamquam perpaucis, extitisse. Anno enim MCMXLVIII quattuor in scholis Leninopolitanis coepta est linguae Latinae institutio, ut et Germanus Gurewitsch, qui ipse eo tempore unius harum scholarum (ducentesimae scilicet tertiae) discipulus fuit, testatur. Quibus libris, quaeris, ludimagistri discipulique illi sovietici, quibus Latinitati studere evenisset, usi sint? En quibus: manuali a Kondratieff et Wasnetsoff auctoribus confecto (quod demum manuale fortasse in taberna supradicta libraria vidi) eorundemque auctorum “Aulā linguae Latinae”, quae excerpta scriptorum classicorum continebat, serieque editionum, quae “Classici Romani” nuncupabatur, propterea quod integros auctorum romanorum textos optimo commentario instructos lectori praebebat.

Unum dolendum est: historiam Latinitatis in scholis sovieticis brevissimam fuisse, quia tres post annos supradicta institutio sublata est atque linguae antiquae aeternum scholis sovieticis expulsae sunt. Hodie autem et ex universitatibus gradatim demoveri videntur.

* * *

Hi vobis nexus usui, si russice legere scitis, fortasse erunt:

http://www.ruslang.ru/doc/voprosy/voprosy1952-4.pdf

http://ria.ru/edu_analysis/20100720/256565191.html#13550902786702&message=resize&relto=register&action=addClass&value=registration

http://www.gergur.ru/work/223/

http://annales.info/roma/books/kdch.htm


De origine et situ Risuglobulorum libri continuatio
homo_ignobilis
 (III.)Neque assueverunt otio longo hebescere, sed semper bono communi laborant. Ne tellus quidem a solo Fossatore agricola eorum, quem Kopatycz vocant, aratur: omnes enim certis temporibus se ad seminandum, consariendum seu ad messim congregant. Cibus non idem omnibus, sed varius cuique. Nyssae porcellae cupedia suavia, Strigi, quae magistra palaestrica olim fuisse moresque athleticos accepisse fertur, esca in morem Spartanam simplex, Fossatori autem terrae, quam colit, et (quia haud minus actu quam visu ursi similis est) meliturgiae fruges maxime placent. Dantur apud eos et convivia, sed semper modeste et sine ullis rixis epulantur. Vitia, cum certis omnes carent, non omnino eis desunt: Nyssa ventri oboediens, Arietellus graphomaniae deditus, Taranderellus aleator saevissimus est. Ceterum, idem Taranderellus, arboris rzamalisticae foliis degustatis, narcomaniae addictus factus est et nescimus, utrum iam artem hanc malam desiverit.

IV. Colant omnes eundem deum necne, cernere non ausim, quia variis temporibus varios deos advocant. Ideo, quod liquido scio, narrabo. Persaepius Fossator pavens crucis signum expressisse variis pelliculae capitulis monstratur. Aptenodytiscon (aliter Pin appelatum) quoque christicolam esse crederim, nam quodam capitulo “in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti” Latine effatus est. De Strige et Nyssa nihil mihi notum.
Postquam Cuniculus et Ericulus bona, quae rocheta ab iis duobus missa destruxerat, occulte exsercire decreverant, alii omnes, videntes mancipium suum inexplanabile restitutum atque nescientes, cui tantum miraculum ascriberent, Fortunam precibus hostiisque litare inceperunt. Qui demum historiae eius finis, ignoro, sed censeo eam optime Risuglobulorum credulitatis mirificum profundum demonstrasse.
Praeterea, ut supra diximus, Taranderelli auspiciis volentes credunt, quamquam rarissime fructibus eorum uti possunt atque vix umquam fit, ut praedicta eveniant.

De origine et situ Risuglobulorum liber
homo_ignobilis
 I. Risuglobulorum terra ab insularum copia, quas certis capitulis pelliculae, e qua tantum omnia de illorum vita cognoscere possumus, videre potest, magno Oceano, ab aliis orbis terrarum partibus vel montibus vel eremo permaximo separatur ita, ne quis facile illuc penetrare possit. Ceterum negant nonnuli terram illam sane hoc mundo positam esse, quia tantas condiciones, id est eremi siccioris simul et silvarum lucorumque plurimorum atque Oceani mutuam tamque artissimam proximitatem, numquam ulla Oecumenae in parte inveneris. Contra quam opinionem hoc dicam, notum liquidissimo esse Cuniculum atque Ericulum Omskiam urbem in Siberia positam olim advenisse; Corvum Coracinatorem autem Constantinopolim visitasse. Praeterea, homines apud se vixisse memorant, ut Popovum radiophoniae inventorem aut Mendeleievum virum doctum, rerum chemicarum valde peritum. Nullum tamen hominem vivum per omnem pelliculam vides, quod me concludere urget gentem humanam eo tempore iam non plus exsistere. Hominibus usque in hodiernum diem in magno numero mundum incolantibus, necesse est, ut pellicula illa nec de praeterito nec de praesenti tempore narret, sed de futuro, ubi desit homini ullus praeter sepulcrum locus. Itaque ipsos Risuglobulos non indigenas hic esse crediderim, sed ut ita dixerim colonos, qui post transmigrationem hac in terra, bellis humanis devastata ac incolis priscis privata, consederint. Fieri potest, ut, Risuglobulis terras illas iam incolantibus, superfuissent adhuc posteriores hominum superstites, qui Risuglobulos multis artibus postea docuerint: loquendo, legendo, scribendo, calculando, mathematica, logica, philosophia, biologia, astronomia, musica, aeronautica, machinis variis construendis, domibus aedificandis et ceteris artibus ita compluribus, ut narranti etiam pagina deficeret, si omnes pernumerare vellet.

II. Risuglobulos tamquam Tacitus Germanos propriam et sinceram et sine dubio tantum sui similem gentem arbitror. Quia globulum pro corpore, velut beluae avisve cuiusdam artubus ornatum, mentem autem, quod mirere, humanam habent. Loqui atque etiam carmina componere sciunt. De rerum natura maxime scrutantur. Etiam geminos sibi creant et mechanismos mente rationeque dotare possunt. Auspiciis nihilominus aequa apud omnes et mirabilis fides, atque maxime eorum omnium doctus scientiaeque deditus, qui Taranderellus sive Russico, quo utuntur, sermone Losiasz, appellatur, simul et astrologus est ac planetarum positionem pro variarum rerum eventus praeiudicio habere solet.

III. Domos nostris similes habent, sed quaeque domus habitum possessoris sui exprimit. Ideo, si Nyssae, exempli gratia, porcellae, domum videris, non dubitaveris eam non Corvi Coracinatoris nec Cuniculi nec Taranderelli esse. Domi nulla extra modum commoditas. Machinam computatraliam solus Taranderellus habet, telephonicam nullus. Quare consuetudo eis est ad res disputandas inter se coire, nec per lineam telephonicam communicando corrupti sunt.

?

Log in